Martin Luthers 95 Thesen - Latein

"DISPUTATIO PRO DECLARATIONE VIRTUTIS INDULGENTIARUM."

ALITER DICTUM "95 THESES"

by Martin Luther

D. MARTIN LUTHERS WERKE: KRITISCHE GESAMMTAUSGABE 1. Band (Weimar: Hermann Boehlau, 1883). pp. 233-238.

Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur
Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S. Theologie
Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non
possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis
absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen.

1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo `Penitentiam
agite &c.' omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.

2. Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et
satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest
intelligi.

3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi
foris operetur varias carnis mortificationes.

4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera
intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.

5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas
arbitrio vel suo vel canonum imposuit.

6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et
approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi,
quibus contemptis culpa prorsus remaneret.

7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat
humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.

8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque
morituris secundum eosdem debet imponi.

9. Inde bene nobis facit spiritus sanctus in papa excipiendo in suis
decretis semper articulum mortis et necessitatis.

10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias
canonicas in purgatorium reservant.

11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur
certe dormientibus episcopis seminata.

12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur
tanquam tentamenta vere contritionis.

13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam
sunt, habentes iure earum relaxationem.

14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert
magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.

15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere
penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.

16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio,
prope desperatio, securitas differunt.

17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni horrorem
ita augeri charitatem.

18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod
sint extra statum meriti seu augende charitatis.

19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe
et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus.

20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non
simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.

21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape
indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari.

22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita
debuissent secundum Canones solvere.

23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum
est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari.

24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem
illam et magnificam pene solute promissionem.

25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem
habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia
specialiter.

1. [26] Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam
habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.

2. [27] Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam
tinnierit evolare dicunt animam.

3. [28] Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et
avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius.



4. [29] Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut
de s. Severino et Paschali factum narratur.

5. [30] Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de
consecutione plenarie remissionis.

6. [31] Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias
redimens, i. e. rarissimus.

7. [32] Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas
veniarum securos sese credunt de sua salute.

8. [33] Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse
illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo.

9. [34] Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas
satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.

10. [35] Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas
vel confessionalia non sit necessaria contritio.

11. [36] Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem
plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam.

12. [37] Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet
participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis
veniarum a deo sibi datam.

13. [38] Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est
contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine.

14. [39] Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere
veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo.

15. [40] Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem
largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.

16. [41] Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false
intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.

17. [42] Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem
veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie.

18. [43] Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti
melius facit quam si venias redimereet.

19. [44] Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior,
sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior.

20. [45] Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto
eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi
vendicat.

21. [46] Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent
necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias
effundere.

22. [47] Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera,
non precepta.

23. [48] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis
optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam promptam
pecuniam.

24. [49] Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si non
in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas amittant.

25. [50] Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones
venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam
edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.

1. [51] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet,
etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare
illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam
eliciunt.

2. [52] Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si
Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret.

3. [53] Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas
verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.

4. [54] Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius
tempus impenditur veniis quam illi.

5. [55] Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est)
una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod
maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis
predicetur.

6. [56] Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis
nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.

7. [57] Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos
profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.

8. [58] Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine
Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem
infernumque exterioris.

9. [59] Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie,
sed locutus est usu vocabuli suo tempore.

10. [60] Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi
donatas) esse thesaurum istum.

11. [61] Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola
sufficit potestas Pape.

12. [62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie
et gratie dei.

13. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit
novissimos.

14. [64] Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia
ex novissimis facit primos.

15. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim
piscabantur viros divitiarum.

16. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur
divitias virorum.

17. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias,
intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.

18. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem
comparate.

19. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum
Commissarios cum omni reverentia admittere.

20. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus
advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent.

21. [71] Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit
ille anathema et maledictus.

22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum
Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.

23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii
veniarum quacunque arte machinantur,

24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum
pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,

25. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint
hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est
insanire.

1. [76] Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium
peccatorum tollere possint quo ad culpam.

2. [77] Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias
donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.

3. [78] Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores
habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1.
Co. XII.

4. [79] Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci
Christi equivalere, blasphemia est.

5. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales
sermones in populum licere sinunt.

6. [81] Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam
Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe
argutis questionibus laicorm.

7. [82] Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter
sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam
omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam
funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?

8. [83] Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non
reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit
iniuria pro redemptis orare?

9. [84] Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico
propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et
tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non
redimunt eam gratuita charitate?

10. [85] Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in
semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per
concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?

11. [86] Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis
crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit
unam tantummodo Basilicam sancti Petri?

12. [87] Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per
contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et
participationis?

13. [88] Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut
semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et
participationes tribueret?

14. [89] Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam
pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint
eque efficaces?

15. [90] Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate
compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam
hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.

16. [91] Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur,
facile illa omnia solverentur, immo non essent.

17. [92] Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi
`Pax pax,' et non est pax.

18. [93] Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi
`Crux crux,' et non est crux.

19. [94] Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per penas,
mortes infernosque sequi studeant,

20. [95] Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam per
securitatem pacis confidant.

M.D.Xvii.

Martin Luthers 95 Thesen - Übersetzungen
Martin Luthers 95 Thesen - Deutsch